NITHARDUS
HISTORIARUM LIBRI QUATTUOR

LIBER TERTIUS



Quoniam sinistrum me quiddam es genere nostro ut audiam pudet, referre praesertim quam maxime piget; quam ob rem imperio haudquaquam malivole contempto, ut finis optatus libri secundi adfuit, per omnia finire hoc opus animus decrevit; sed ne forte quilibet quocumque modo deceptus res nostro in tempore gestas, praeterquam exactae sunt, narrare praesumat, ex his quibus interfui tertium libellum ut adderem acquievi.

1. Proelio quidem, uti praefatum est, strenue peracto, quid de palantibus peragere deberetur, Lodhuwicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam ira correpti persequi hostes suadebant, quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque et, ut iudicio Dei et hac plaga repressi ab iniqua cupiditate resipiscerent, et Deo donante deinceps unanimes in vera iustitia devenirent, piis visceribus solito more optabant. In quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut praestolarentur, suadebant. Quibus cetera multitudo assentientes a proelio et praeda discesserunt et fere mediante die ad castra redeunt, quid deinceps consultius acturum videretur, deliberaturi. Fuit quidem ingens numerus praedae et ingens caedes et insuper admirabilis, immo et merito notabilis misericordia tam regum quam et universorum. Nam diversis pro rebus diem dominicum inibi acturos se deliberarunt. In quo missa peracta amicos et inimicos, fideles et infideles pariter sepulturae tradebant, plaga correptos ac semivivos eodem modo pro viribus ex animo refovebant. Post hos qui fuga evaserant miserunt offerentes, si reverti sana fide vellent, omnia delicta remitti. Post haec reges populique super fratre populoque Christiano dolentes percontari episcopos coeperunt, quid agere super hoc negotio deberent. Quam ob rem unanimes ad concilium omnes episcopi confluunt, inventumque in conventu publico est, quod pro sola iustitia et aequitate decertaverint, et hoc Dei iudicio manifestum effectum sit, ac per hoc immunis omnis Dei minister in hoc negotio haberi, tam suasor quam et effector, deberetur; at quicumque consciens sibi aut ira aut odio aut vana gloria aut certe quolibet vitio quiddam in hac expeditione suasit vel gessit, esset vere confessus secrete secreti delicti et secundum modum culpae diiudicaretur; verumtamen in veneratione ac laude tantae declarationis iustitiae pro remissione delictis mortuorum fratrum suorum - in eo, quod imperfecti peccatis intervenientibus se noverant, ut in multis volentes nolentesque delinquebant - ut suo adiutorio ab his exuti liberarentur; insuper autem uti hactenus in iustitia adiutor et protector illis Deus exstitit, ita ut deinceps ubique exsisteret; proque his omnibus triduanum ieiunium inventum immoque libenter ac celebre celebratum est.

2. His ita rebus peractis Lodhuwicus, ut Rhenum peteret, decrevit, Karolus autem diversis pro rebus et maxime propter Pippinum, ut illum sibi subdere studeret, in Aquitaniam ut proficisceretur, ratum duxit. Nam Bernardus dux Septimaniae, quamquam a loco praedicti proelii plus minus leuvas tres defuerit, neutri in hoc negotio supplementum fuit; victoriam autem ut Karoli esse didicit, filium suum Willelmum ad illum direxit et, si honores, quos idem in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi commendaret, praecepit. Insuper iactabat se posse nec non et aiebat, quod Pippinum una cum suis Karolo foedere, quo valeret, subdere vellet. Quam legationem benigne excepit et, sicut postulaverat, per omnia concessit, monens, ut de Pippino et suis quod promiserat, in quantum posset, ut perficeretur, operam daret. Cumque adversa undique propulsa viderentur, ac spes prosperitatis cuique hinc inde faveret, Lodhuwicus cum suis Rhenum petiit, Karolus vero una cum matre Ligerim adiit. Res autem publica inconsultius, quam oporteret, omissa; quo quemque voluntas rapuit, perfacile omissus abscessit. Quod quidem Pippinus audiens paulo ante desideratum cum illo foedus inire distulit. Bernardus quidem ad illum venit, sed, ut illi se commendaret, minime acquievit. Quidam tamen a Pippino desciverunt, et hoc tantum praefata expeditio Karolo profuit, quod illos sibi foederatos recepit. Interea Adhelardus ceterique, quos Karolus ad Francos direxerat scire cupiens, si ad illum reverti vellent, Carisiacum venientes, quo illi ut missos dirigeret mandaverant, perpaucos obviam habuerunt; qui hoc dicebant, si idem Karolus ad praesens esset, ad illum venire minime differrent; aliter autem nescire aiebant, utrum viveret an non. Iactaverant enim hi qui partis Lodharii sentiebant in proelio Karolum cecidisse, Lodhuwicum vulneratum et fuga lapsum abisse. Quapropter inconsultum aiebant in incertis rebus aliquod foedus cum quolibet inire debere. At Guntboldus ceterique coadunati supra praefatos Karoli missos irruere se simulabant, et utique fecissent, si ausi essent. Quapropter ad Karolum Adhelardus et ceteri miserunt mandantes, ut, quantocius posset, venire satageret, quatenus et illis adiutorium praeberet et, si Franci, uti aiebant, ad illum venire vellent, scire posset. Ipsi vero Parisiacam civitatem adeunt adventum Karoli praestolaturi. Quod cum Karolo nuntiaretur, protinus his in partibus iter direxit. Ad Sequanam autem ut pervenit, Adhelardum una cum ceteris in Spedonna obviam habuit, et quamquam propter conventum, quod cum fratre in Lingonicam urbem Kal. Sept. condixerat, quoniam imminebat, anxius esset, ratum duxit, ut saltem citato cursu per urbem Belvacensem ac deinde per Compendium et Suessionis, hinc per Remensem et Cadelonensem Lingonicam peteret urbem, quatenus eo tenore id, quod cum fratre statuerat, observare studeret et, si quilibet e Francis ad illum venire vellet, posset. Franci vero eandem paucitatem, quam et Aquitanii spreverant, spernentes variis fictionibus illi se per praesens subdere distulerunt. Quod ut Karolus cognovit, praefatum iter accelerare coepit ... Remensem urbem petiit; quo cum venisset, nuntium recepit, quod Lodhuwicus ad conventum, quod in Lingonicam urbem condixerant, venire non posset, eo quod Lodharius in regnum illius hostili manu irruere vellet; mandaverant etiam Huc avunculus eius nec non et Gislebertus comes Mansuariorum, si in illis partibus isset, ad illum se una cum ceteris esse venturos.

3. Ergo tam pro fratris adiutorio quam et, ut hos, si ad illum venire vellent, recipere posset, ad Sanctum Quintinum iter direxit. Quo quidem Hugonem, sicut mandaverat, obviam habuit et inde in partes Traiecti iter direxit. Lodharius autem, ut haec audivit, omisso Lodhuwico, quem paulo ante persequi statuerat, a Warmatia ad conventum, quod Teotonisvillam indixerat, iter arripuit et, qualiter super Karolum irrueret, intendit. Quod so cum Karolus in Wasiticum didicisset, Hugonem et Adhelardum ad Gislebertum una cum ceteris, quos foedere, quo valerent, sibi adnecterent, direxit. Rabanonem etiam ad Lodhuwicum dirigens mandat, qualiter pro suo adiutorio illis in partibus isset, quod Lodharius audiens, illo omisso, supra se cum omnibus copiis ire pararet, monetque ac deprecatur, ut, qantocius posset, solito more adiutorium illi praebere studeret. Insuper autem Exemenonem venerabilem episcopum ad Lodharium direxit, solito more humiliter praecepit, ut roget, ut obsecret, meminerit, quod frater filiolusque eius sit; meminerit, quae pater inter illos statuerat, quae tam is quam et sui inter illos iuraverant; meminerit, quod novissime indicio Dei inter illos voluntas eius declarata sit; et si horum omnium recordari nolit, cesset a persecutione sanctae Dei ecclesiae, misereatur pauperum, viduarum orfanorumque et regnum a patre suo consensu sibi datum ut ingrediatur omittat, ne forte iterato populum Christianum ad caedem mutuam confluere compellat.

Et his ita compositis idem ipse Parisiacam urbem adiit tam fratris sui Lodhuwici adventum quam et ceteros fideles suos, quos undique convocaverat, praestolaturus. Quod cum Lodharius didicisset, ad eandem urbem iter direxit; habebat enim tam Saxonum quam et Austrasiorum nec non et de Alamannis partem haud modicam secum horumque auxilio praemaxime confisus ad Sanctum Dionysium venit. Reppererat autem inibi naves plus minus XX; insuper quoque Sequana, uti mense Septembrio solet, exigua erat transitumque perfacilem praestabat. Quam ob rem iactabant se sui facile transire posse et hoc utique simulabant se maxime velle. Ergo Karolus quosdam Parisium et Milidonem custodiri praecepit, quosdam vero, ubicumque vada vel navigia esse noverat, residere fecit; ipse vero e regione Sancti Dionysii iuxta Sanctum Fludualdum castra in meditullio posuit, ut et Lodhario, si ita oporteret, transitum prohibere aut, si alicubi super suos irruere vellet, illis succurrere posset. Et ut perfacile dinosceretur, quo in loco adiutorium praeberi deberet, more maritimo signa in locis congruis atque custodias deputavit. Insuper autem Sequana - mirabile dictu - dum nos nusquam eo in tempore infra duos menses pluvias esse novimus, repente aere sereno tumescere coepit ac sponte his in locis vada ubique prohibuit. Cumque haec ita se haberent, cernens Lodharius transitum inibi undique sibi prohibitum, eo tenore cum Karolo pacem inire se velle mandavit, ut foedus, quod Karolus cum fratre suo Lodhuwico sacramentis firmaverat, omisisset, et ille econtra foedus, quod cum Pippino nepote suo similiter sacramentis firmaverat, omitteret; et haberet Karolus a Sequana partem occiduam absque Provinciam et Septimaniam, essentque quasi pace perpetua foederati. Re autem vera sic se utrosque facilius decipere posse putabat omneque imperium hac arte invadere sperabat. At Karolus respondit se foedus, quod cum fratre suo necessitate coactus inierat, minime violare velle; insuper ut a Mosa usque Sequanam regnum, quod pater illi dederat, nequaquam congruum videretur, ut illi omitteret, praesertim cum tanta nobilitas illum secuta de his regionibus esset, quos in sua fide deceptos esse minime oporteret. Quam ob rem, quoniam hiems aderat, haberet quique honores, quos pater illis dederat, si vellet, mandavit, donec veris tempore, vellent cum paucis, vellent cum omni comitatu, omnes conveniant et, ni statutis aut statuendis concordia concurrat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quae quidem Lodharius more solito sprevit et a Sancto Dionysio obviam Pippino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, Senones iter direxit; Karolus autem econtra, qualiter Lodhuvicum in adiutorium suum recipere posset, intendit.

4. Interea nuntiatum est Karolo, quod soror sua Hildigardis Adelgarium quendam ex suis captum haberet et in urbe Laudunensi una secum custodiri fecisset. Qua pro re expeditos ad hoc opus Karolus sibi delegit ac protinus decedente iam die his in partibus festinus perrexit; distabat enim urbs eadem plus minus leuvas XXX. Per totam siquidem noctem iter faciens impediente gelu praevalido, hora fere diei tertia insperate subito sorori et civibus cum infinita multitudine nuntiatur Karolus adesse, omnisque urbs militibus circumdata fore. Quo quidem nuntio exterriti, quoniam nec evadendi nec aderat spes moenia tuendi, pacem sub una eademque nocte petunt, Adelgarium confestim reddunt et, ut se urbemque absque conflictu in crastinum dedant, cum omni subiectione promittunt. Dum haec agerentur, milites moram huius rei graviter ferentes, insuper laboris taedio, quod praeteritae noctis passi fuerant, permoti in excidium urbis ruere undique coeperunt; essetque procul dubio protinus flammis rapinisque tradita, ni idem Karolus misericordia super ecclesiarum Dei sororisque necnon et populi Christiani permotus minis atque blanditiis horum animos maximo labore compescere studuisset. Quos cum abscedere fecisset, ut soror postulaverat, concessit et Salmonciacum ab urbe discessit. Crastina quoque die Hildigardis ad fidem suam, sicut spoponderat, venit urbemque illaesam et absque conflictu sui iuris restituit. Sororem suam siquidem Karolus benigne excepit et omnia quae hactenus erga illum deliquerat illi donavit, multisque verbis blande illam allocutus omnem benignitatem, quam frater sorori debet, si deinde benevola erga illum esse vellet, ei perhumane promisit ac quo voluit illam abire concessit. Urbi sua iura statuit et ad suos, quos circa Parisium omiserat, his ita peractis rediit.

Senones autem Lodharius Pippino recepto, quid agere deberet, anxius erat. Nam Karolus partem exercitus Sequanam traiecit et in saltum qui Pertica vulgo dicitur direxit. Quos quoniam Lodharius vel se vel suos impedire timuit, primum insectari statuit. Qua quidem re sperabat se et hos facile delere et hoc terrore sibi residuos subiugare maximeque Nominoium Brittannorum ducem suo subdere dominatui posse. Sed frustra haec omnia expleturus adiit, dum nihil horum ad effectum perduxit. Nam exercitus Karoli omnis ab eo salvus evasit, insuper ex suis neminem recepit; et Nomenoius omnia quae illi mandaverat insolenter sprevit. His ita se habentibus repente nuntium accepit, quod Lodhuwicus et Karolus una cum ingenti exercitu alter alteri studeret. Cumque se undique rebus adversis circumsaeptum videret, maximo ambitu inaniter expleto a Turones redire coepit et fatigato exercitu tandem fessus Franciam pervenit. Pippinus autem, quod se illi sociaverat, paenitudine correptus Aquitaniam se recepit. Interea audiens Karolus, quod Otgarius Maguntiae sedis episcopus una cum ceteris Lodhuwico fratri suo transitum ad se prohibuisset, iter per Tullensem urbem accelerans Elisazam ad Zabarnam introiit; quod cum Otgarius didicisset, una cum ceteris litore relicto abiit, et quo quisque valuit ocius se abdidit.

5. Ergo XVI. Kal. Martii Lodhuwicus et Karolus in civitate quae olim Argentaria vocabatur, nunc autem Strazburg vulgo dicitur, convenerunt et sacramenta, quae subter notata sunt, Lodhuwicus Romana, Karolus vero Teudisca lingua iuraverunt. Ac sic ante sacramentum circumfusam plebem, alter Teudisca, alter Romana lingua allocuti sunt. Lodhuwicus autem, quia maior natu, prior exorsus sic coepit: ,Quotiens Lodharius me et hunc fratrem meum post obitum patris nostri insectando usque ad internecio nem delere conatus sit, nostis. Cum autem nec fraternitas nec Christianitas nec quodlibet ingenium, salva iustitia ut pax inter nos esset, adiuvare posset, tandem coacti rem ad iudicium omnipotentis Dei detulimus, ut suo nutu, quid cuique deberetur, contenti essemus. In quo nos, sicut nostis, per misericordiam Dei victores exstitimus, is autem victus una cum suis quo valuit secessit. Hinc vero fraterno amore correpti nec non et super populum Christianum compassi persequi atque delere illos noluimus, sed hactenus sicut et antea, ut saltem deinde cuique sua iustitia cederetur, mandavimus. At ille post haec non contentus iudicio divino, sed hostili manu iterum et me et hunc fratrem meum persequi non cessat, insuper et populum nostrum incendiis, rapinis caedibusque devastat; quam ob rem nunc necessitate coacti convenimus et, quoniam vos de nostra stabili fide ac firma fraternitate dubitare credimus, hoc sacramentum inter nos in conspectu vestro iurare decrevimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis vestro adiutorio quietem dederit, de communi profectu simus. Si autem, quod absit, sacramentum, quod fratri meo iuravero, violare praesumpsero, a subditione mea nec non et a iuramento, quod mihi iurastis, unumquemque vestrum absolvo'.

Cumque Karolus haec eadem verba Romana lingua perorasset, Lodhuwicus, quoniam maior natu erat, prior haec deinde se servaturum testatus est: 'Pro Deo amur et pro Christian poblo et nostro commun saluament, d'ist di in auant, in quant Deus sauir et podir me dunat, si saluarai eo cist meon fradre Karlo et in aiudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra salvar dift, in o quid il mi altresi fazet; et ab Ludher nul plaid numquam prindrai, qui meon uol cist meon fradre Karle in damno sit.' Quod cum Lodhuwicus explesset, Karolus Teudisca lingua sic haec eadem verba testatus est: 'In Godes minna ind in thes Christianes folches ind unser bedhero gealtnissi, fon thesemo dage frammordes, so fram so mir Got geuuizci indi mahd furgibit, so haldih tesan minan bruodher, soso man mit rehtu sinan bruodher scal, in thiu thaz er mig sosoma duo; indi mit Ludheren in nohheiniu thing ne gegango, zhe minan uuillon imo ce scadhen uuerhen'. Sacramentum autem, quod utrorumque populus, quique propria lingua, testatus est, Romana lingua sic se habet: 'Si Lodhuuigs sagrament, que son fradre Karlo iurat, conservat, et Karlus meos sendra de suo part lo fraint, si io returnar non l'int pois, ne io ne nežls, cui eo returnar int pois, in nulla aiudha contra Lodhuuuig nun li iuer'. Teudisca autem lingua: 'Oba Karl then eid, then er sinemo bruodher Ludhuuuige gesuor, geleistit, indi Ludhuuig min herro, then er imo gesuor, forbrihchit, ob ih inan es iruuenden ne mag, noh ih noh thero nohhein, then ih es iruuenden mag, uuidhar Karle imo ce follusti ne uuirdhit'. Quibus peractis Lodhuwicus Rhenotenus per Spiram et Karolus iuxta Wasagum per Wizzunburg Warmatiam iter direxit.

Aestas autem, in qua praefatum exactum est proelium, fuit frigida nimis, et omnes fruges persero collectae sunt; autumnus vero et hiems naturalem ordinem peregerunt. Ac eadem die, qua praedicti fratres nec non et primores populi praefatum pepigere pactum, subsequente gelu nix multa cecidit. Stella cometis mense Decembrio et Ianuario nec non et Februario usque praelatum conventum apparuit, per Pisces centrum ascendit et inter signum, quod a quibusdam Lyra, a quibusdam vero Andromeda vocatur, et Arcturum obscuriorem hoc concilio expleto defecit. Haec paucis de temporum siderisque serie delibatis ad historiae tramitem revertamur.

Cumque Warmatiam venissent, missos deligunt, quos protinus ad Lodharium et in Saxoniam mittunt; et horum nec non et Karlemanni adventus inter Warmatiam et Magonciacum praestolaretur, statuunt.

6. Hic quoque haudquaquam ab re, quoniam iucunda ac merito notanda videntur, de qualitate horum regum et unanimitate, qua interea deguerint, pauca referre libet. Erat quidem utrisque forma mediocris cum omni decore pulchra et omni exercitio apta; erat uterque audax, largus, prudens pariter et eloquens; omnemque praemissam nobilitatem excedebat fratrum sancta ac veneranda concordia. Nam convivia erant illis paene assidua, et, quodcumque pretium habebant, hoc alter alteri perhumane dabat. Una domus erat illis convivii et una somni; tractabant tam pari consensu communia quam et privata; non quicquam aliud quilibet horum ab altero petebat, nisi quod utile ac congruum illi esse censebat. Ludos etiam hoc ordine saepe causa exercitii frequentabant. Conveniebant autem quocumque congruum spectaculo videbatur, et subsistente hinc inde omni multitudine, primum pari numero Saxonorum, Wasconorum, Austrasiorum, Brittonorum, ex utraque parte, veluti invicem adversari sibi vellent, alter in alterum veloci cursu ruebat. Hinc pars terga versa protecti umbonibus ad socios insectantes evadere se velle simulabant, at versa vice iterum illos, quos fugiebant, persequi studebant, donec novissime utrique reges cum omni iuventute ingenti clamore equis emissis astilia crispantes exsiliunt et nunc his, nunc illis terga dantibus insistunt. Eratque res digna pro tanta nobilitate nec non et moderatione spectaculo; non enim quispiam in tanta multitudine ac diversitate generis, uti saepe inter paucissimos et notos contingere solet, alicui aut laesionis aut vituperii quidpiam inferre audebat.

7. His ita se habentibus Karlemannus cum ingenti exercitu Baioariorum et Alamannorum ad patrem suum Mogontiam venit. Bardo vero, qui in Saxoniam missus fuerat, similiter fecit nuntians, quod Saxones mandata Lodharii sprevissent et, quicquid Lodhuwicus et Karolus illis praeciperent, libenter id facere vellent. Lodharius quoque missos, qui ad se directi fuerant, inconsulte audire distulit, quod tam Lodhuwicus quam et Karolus nec non et universus exercitus aegre tulerunt et, qualiter idem ipsi ad illum pervenire possent, intendunt. Ergo XVI. Kal. Aprilis illis in partibus viam dirigunt, et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus, Lodhuwicus vero terra Rhenoque per Bingam, Karlemannus autem per Einrichi ad Conflentim in crastinum hora fere diei sexta venerunt; protinusque ad Sanctum Castorem orationis causa pergunt, missam audiunt ac deinde idem reges armati naves conscendunt et Mosellam ocius traiciunt. Quod cum Otgarius Mogontiae sedis episcopus, Hatto comes, Herioldus ceterique viderunt, quos Lodharius ob hoc inibi reliquerat, ut illis transitum prohibuissent, timore perterriti litore relicto fugerunt. Lodharius quoque, ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco didicit, confestim et ipse abire et regno et sede non destitit, donec se super ripam Rhodani cum paucis, qui se sequi deliberaverant, ceteris omissis excepit.

Qua finem secundi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber tertius.



Nithardus Medieval Latin The Latin Library The Classics Page