SULPICI SEVERI VITA SANCTI MARTINI EPISCOPI ET CONFESSORIS
Praefatio
(1) Severus Desiderio fratri carissimo. Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de vita sancti Martini scripseram, scheda sua premere et intra domesticos parietes cohibere decreveram, quia, ut sum natura infirmissimus, iudicia humana vitabam, ne, quod fore arbitror, sermo incultior legentibus displiceret omniumque reprehensionis dignissimus iudicarer, qui materiem disertis merito scriptoribus reservandam impudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui. quid enim esset, quod non amori tuo vel cum detrimento mei pudoris impenderem? (2) verumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te prodendum reor, quia id spopondisti. sed vereor, ne tu, ei ianua sis futurus, et emissus semel revocari non queat. (3) quod si acciderit et ab aliquibus, eum legi videris, bona venia id a lectoribus postulabis, ut res potius quam verba perpendant et aequo animo ferant, si is aures eorum vitiosus forsitan sermo perculerit, quia regnum Dei non in eloquentia, sed in fide constat. (4) meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset, sed a piscatoribus praedicatam esse. (5) ego enim, cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti viri latere virtutes, apud me ipse decidi, ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem, et si quid ex his studiis olim fortasse libassem; totum id desuetudine tanti temporis perdidissem. (6) sed tamen ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi videtur, nomine libellus edatur. quod ut fieri valeat, titulum frontis erade, ut muta sit pagina et, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem.
1 (1) Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesierunt, si vitas clarorum virorum stilo illustrassent. (2) quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum afferebat, quia et suam memoriam, licet incassum, propagabant, et propositis magnorum virorum exemplis non is parva aemulatio legentibus excitabatur. sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque vitam haec eorum cura pertinuit. (3) quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem aut Socraten philosophantem? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam impugnare dementia: quippe qui humanam vitam praesentibus tantum actibus aestimantes spes suas fabulis, animas sepulcris dederint: (4) siquidem ad solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt, cum hominis officium sit, perennem potius vitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando vel philosophando, sed pie sancte religioseque vivendo. (5) qui quidem error humanus litteris traditus in tantum valuit, ut multos plane aemulos vel inanis philosophiae vel stultae illius virtutis invenerit. (6) unde facturus mihi operae pretium videor, si vitam sanctissimi viri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad veram sapientiam et caelestem militiam divinamque virtutem legentes incitabuntur. in quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus, quia etsi ipsi non ita viximus, ut exemplo aliis esse possimus, dedimus tamen operam, ne is lateret qui esset imitandus. (7) igitur sancti Martini vitam scribere exordiar, ut se vel ante episcopatum vel in episcopatu gesserit, quamvis nequaquam ad omnia illius potuerim pervenire: adeo ea, in quibus ipse tantum sibi conscius fuit, nesciuntur, quia laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluisset. (8) quamquam etiam ex his, quas comperta nobis erant, plura omisimus, quia sufficere credidimus, si tantum excellentia notarentur: simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium. (9) obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, neque me quicquam nisi compertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere quam falsa dicere maluissem.
2 (1) Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini altus est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen. (2) pater eius miles primum, post tribunus militum fuit. ipse armatam militiam in adulescentia secutus inter scolares alas sub rege Constantio, deinde sub Iuliano Caesare militavit: non tamen sponte, quia a primis fere annis divinam potius servitutem sacra illustris pueri spiravit infantia. (3) nam cum esset annorum decem, invitis parentibus ad ecclesiam confugit seque catechumenum fieri postulavit. (4) mox mirum in modum totus in Dei opere conversus, cum esset annorum duodecim, eremum concupivit, fecissetque votis satis, si aetatis infirmitas non obstitisset. animus tamen aut circa monasteria aut circa ecclesiam semper intentus meditabatur adhuc in aetate puerili, quod postea devotus implevit. (5) sed cum edictum esset a regibus, ut veteranorum filii ad militiam scriberentur, prodente patre, qui felicibus eius actibus invidebat, cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis militaribus implicatus est, uno tantum servo comite contentus, cui tamen versa vice dominus serviebat, adeo ut plerumque ei et calciamenta ipse detraheret et ipse detergeret, cibum una caperent, hic tamen saepius ministraret. (6) triennium fere ante baptismum in armis fuit, integer tamen ab iis vitiis, quibus illud hominum genus implicari solet. (7) multa illius circa commilitones benignitas, mira caritas, patientia vero atque humilitas ultra humanum modum. nam frugalitatem in eo laudari non est necesse, qua ita usus est, ut iam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. pro quibus rebus ita sibi omnes commilitones devinxerat, ut eum miro affectu venerarentur. (8) necdum tamen regeneratus in Christo agebat quendam bonis operibus baptismi candidatum assistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos, nihil sibi ex militiae stipendiis praeter cotidianum victum reservare: iam tum evangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat.
3 (1) Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret, obvium habet in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellegit vir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari. (2) quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu videretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes vestire pauperem sine sui nuditate potuissent. (3) nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum. intueri diligentissime Dominum vestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hic me veste contexit. (4) vere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse vestitum: et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere. (5) quo viso vir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeviginti, ad baptismum convolavit. nec tamen statim militiae renuntiavit, tribuni sui precibus evictus, cui contubernium familiare praestabat: etenim transacto tribunatus sui tempore renuntiaturum se saeculo pollicebatur. qua Martinus exspectatione suspensus per biennium fere posteaquam est baptismum consecutus, solo licet nomine, militavit.
4 (1) Interea irruentibus intra Gallias barbaris Iulianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum civitatem donativum coepit erogare militibus, et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est. (2) tum vero oportunum tempus existimans, quo peteret missionem - neque enim integrum sibi fore arbitrabatur, si donativum non militaturus acciperet -, hactenus, inquit ad Caesarem, militavi tibi: (3) patere ut nunc militem Deo: donativum tuum pugnaturus accipiat, Christi ego miles sum: pugnare mihi non licet. (4) tum vero adversus hanc vocem tyrannus infremuit dicens, eum metu pugnae, quas postero die erat futura, non religionis gratia detractare militiam. (5) at Martinus intrepidus, immo illato sibi terrore constantior, si hoc, inquit, ignaviae adscribitur, non fidei, crastina die ante aciem inermis adstabo et in nomine Domini Iesu, signo crucis, non clipeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus. (6) retrudi ergo in custodiam iubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris obiceretur. (7) postero die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seque dedentes. unde quis dubitet hanc vere beati viri fuisse victoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad proelium mitteretur. (8) et quamvis pius Dominus servare militem suum licet inter hostium gladios et tela potuisset, tamen ne vel aliorum mortibus sancti violarentur obtutus, exemit pugnae necessitatem. (9) neque enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare victoriam, quam ut subactis sine sanguine hostibus nemo moreretur.
5 (1) Exinde relicta militia sanctum Hilarium Pictavae episcopum civitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetiit et aliquamdiu apud eum commoratus est. (2) temptavit autem idem Hilarius imposito diaconatus officio sibi eum artius implicare et ministerio vincire divino. sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans, intellexit vir altioris ingenii, uno eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus iniuriae videretur: itaque exorcistam eum esse praecepit. quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiavit. (3) nec multo post admonitus per soporem, ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate sancti Hilari profectus est, multis ab eo obstrictus precibus et lacrimis ut rediret. maestus, ut ferunt, peregrinationem illam ingressus est, contestatus fratribus, multa se adversa passurum: quod postea probavit eventus. (4) ac primum inter Alpes devia secutus incidit in latrones. cumque unus securi elevata in caput eius librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter: vinctis tamen post tergum manibus uni asservandus et spoliandus traditur. qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit, quisnam esset. (5) respondit Christianum se esse. quaerebat etiam ab eo an timeret. tum vero constantissime profitetur, numquam se tam fuisse securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in temptationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia utpote latrocinia exercens esset indignus. (6) ingressusque evangelicam disputationem verbum Dei latroni praedicabat. quid longius morer? latro credidit prosecutusque Martinum viae reddidit, orans ut pro se Dominum precaretur. idemque postea religiosam agens vitam visus est, adeo ut haec, quae supra rettulimus, ex ipso audita dicantur.
6 (1) Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere, humana specie assumpta, se ei obvium tulit, quo tenderet quaerens. cumque id a Martino responsi accepisset, se quo Dominus vocaret intendere, ait ad eum: (2) quocumque ieris vel quaecumque temptaveris, diabolus tibi adversabitur. tunc ei prophetica voce respondens, Dominus mihi, inquit, adiutor est: non timebo, quid faciat mihi homo. statimque de conspectu eius inimicus evanuit. (3) itaque ut animo ac mente conceperat, matrem a gentilitatis absolvit errore, patre in malis perseverante: plures tamen suo salvavit exemplo.
(4) Dehinc cum haeresis Arriana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullulasset, cum adversus perfidiam sacerdotum solus paene acerrime repugnaret multisque suppliciis esset affectus - nam et publice virgis caesus est et ad extremum de civitate exire compulsus - Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilari, quem ad exsilium haereticorum vis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit. ibi quoque eum Auxentius, auctor et princeps Arrianorum, gravissime insectatus est, multisque affectum iniuriis de civitate exturbavit. (5) cedendum itaque tempori arbitratus ad insulam, cui Gallinaria nomen est, secessit comite quodam presbytero, magnarum virtutum viro. hic aliquamdiu radicibus vixit herbarum: quo tempore helleborum, uenenatum, ut ferunt, gramen, in cibum sumpsit. (6) sed cum vim veneni in se grassantis vicina iam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit statimque omnis dolor fugatus est. (7) nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis paenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei temptavit occurrere profectusque ad urbem est.
7 (1) Cum iam Hilarius praeterisset, ita eum est vestigiis prosecutus: cumque ab eo gratissime fuisset susceptus, haud longe sibi ab oppido monasterium collocavit, quo tempore se ei quidam catechumenus iunxit, cupiens sanctissimi viri institui disciplinis: paucisque interpositis diebus languore correptus vi febrium laborabat. (2) ac tum Martinus forte discesserat: et cum per triduum defuisset, regressus exanime corpus invenit: ita subita mors fuerat, ut absque baptismate humanis rebus excederet. corpus in medio positum tristi maerentium fratrum frequentabatur officio, cum Martinus flens et eiulans accurrit. (3) tum vero tota sanctum spiritum mente concipiens egredi cellulam, in qua corpus iacebat, ceteros iubet, ac foribus obseratis super exanimata defuncti fratris membra prosternitur. et cum aliquamdiu orationi incubuisset sensissetque per spiritum Domini adesse virtutem, erectus paululum et in defuncti ora defixus, orationis suae ac misericordiae Domini intrepidus exspectabat eventum: vixque duarum fere horarum spatium intercesserat, videt defunctum paulatim membris omnibus commoveri et laxatis in usum videndi palpitare luminibus. (4) tum vero magna ad Dominum voce conversus gratias agens cellulam clamore compleverat: quo audito qui pro foribus adstiterant statim irruunt. mirum spectaculum, quod videbant vivere, quem mortuum reliquissent. (5) ita redditus vitae, statim baptismum consecutus plures postea vixit annos, primusque apud nos Martini virtutum vel materia vel testimonium fuit. (6) idem tamen referre erat solitus, se corpore exutum ad tribunal iudicis ductum deputandumque obscuris locis et vulgaribus turbis tristem excepisse sententiam: tum per duos angelos iudici fuisse suggestum, hunc esse pro quo Martinus oraret: ita per eosdem angelos se iussum reduci, et Martino redditum vitaeque pristinae restitutum. (7) ab hoc primum tempore beati viri nomen enituit, ut qui sanctus iam ab omnibus habebatur, potens etiam et vere apostolicus haberetur.
8 (1) Nec multo post, dum agrum Lupicini cuiusdam honorati secundum saeculum viri praeteriret, clamore et luctu turbae plangentis excipitur, (2) ad quam cum sollicitus adstitisset et quis esset hic fletus inquireret, indicatur unum ex familia servulum laqueo sibi vitam extorsisse. quo cognito cellulam, in qua corpus iacebat, ingreditur, exclusisque omnibus turbis superstratus corpori aliquantisper oravit. (3) mox vivescente vultu, marcescentibus oculis in ora illius defunctus erigitur: lentoque conamine enisus adsurgere, apprehensa beati viri dextera in pedes constitit: atque ita cum eo usque ad vestibulum domus, turba omni inspectante, processit.
9 (1) Sub idem fere tempus ad episcopatum Turonicae ecclesiae petebatur: sed cum erui monasterio suo non facile posset, Rusticius quidam, unus e civibus, uxoris languore simulato ad genua illius provolutus ut egrederetur obtinuit. (2) ita dispositis iam in itinere civium turbis, sub quadam custodia ad civitatem usque deducitur. mirum in modum incredibilis multitudo non solum ex illo oppido, sed etiam ex vicinis urbibus ad suffragia ferenda convenerat. (3) una omnium voluntas, eadem vota eademque sententia, Martinum episcopatus esse dignissimum: felicem fore tali ecclesiam sacerdote. pauci tamen et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum antistitem fuerant evocati, impie repugnabant, dicentes scilicet, contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu hominem vultu despicabilem, veste sordidum, crine deformem. (4) ita a populo sententiae sanioris haec illorum irrisa dementia est, qui illustrem virum dum vituperare cupiunt praedicabant. nec vero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino volente cogitabat. inter episcopos tamen qui adfuerant praecipue Defensor quidam dicitur restitisse: unde animadversum est graviter illum lectione prophetica tum notatum. (5) nam cum fortuito lector, sui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum exspectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum versum invenit, arripuit. (6) psalmus autem hic erat: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem. quo lecto clamor populi tollitur, pars diversa confunditur. (7) atque ita habitum est, divino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui Defensor audiret, qui ex ore infantium atque lactantium, in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus esset inimicus.
10 (1) Iam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat. (2) eadem in corde eius humilitas, eadem in vestitu eius vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret. (3) aliquamdiu ergo adhaerenti ad ecclesiam cellula usus est: dein cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem milibus monasterium sibi statuit. (4) qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret. ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat: una tantum eademque arta admodum via adiri poterat. ipse ex lignis contextam cellulam habebat, multique ex fratribus in eundem modum: (5) plerique saxo superiecti montis cavato receptacula sibi fecerant. discipuli fere octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur. (6) nemo ibi quicquam proprium habebat, omnia in medium conferebantur. non emere aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quicquam licebat, ars ibi exceptis scriptoribus nulla habebatur, cui tamen operi minor aetas deputabatur: maiores orationi vacabant. (7) rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. cibum una omnes post horam ieiunii accipiebant. vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset. (8) plerique camelorum saetis vestiebantur: mollior ibi habitus pro crimine erat. quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant: pluresque ex eis postea episcopos vidimus. (9) quae enim esset civitas aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem?
11 (1) Sed ut reliquas virtutes eius, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat: (2) nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat nomen sibi martyris, tempus passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset. (3) cum aliquamdiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret, quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit. (4) dehinc super sepulcrum ipsum adstans oravit ad Dominum, ut quis esset vel cuius meriti esset sepultus ostenderet. tum conversus ad laevam videt prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat, nomen meritumque loqueretur. nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, vulgi errore celebratum: sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret. (5) mirum in modum vocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non videbant. tum Martinus quid vidisset exposuit iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoveri, atque ita populum superstitionis illius absolvit errore.
12 (1) Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitioso funere deferebatur, obvium haberet: conspicatusque eminus venientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dinoscere quid videret. (2) tamen quia rusticam manum cerneret et agente vento lintea corpori superiecta volitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido, tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia. (3) levato ergo in adversos signo crucis imperat turbae non moveri loco onusque deponere. hic vero mirum in modum videres miseros primum velut saxa riguisse. (4) dein, cum promovere se summo conamine niterentur, ultra accedere non valentes ridiculam in vertiginem rotabantur, donec victi corporis onus ponunt: attoniti et semet invicem aspicientes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant. (5) sed cum beatus vir comperisset exsequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, elevata rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. ita eos et cum voluit, stare compulit, et cum libuit, abire permisit.
13 (1) Item, cum in viro quodam templum antiquissimum diruisset et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset aggressus excidere, tum vero antistes loci illius ceteraque gentilium turba coepit obsistere. (2) et cum idem illi, dum templum evertitur, imperante Domino quievissent, succidi arborem non patiebantur. ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui serviret ipse, sequerentur: arborem illam succidi oportere, quia esset daemoni dedicata. (3) tum unus ex illis qui erat audacior ceteris: si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmet ipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, evades. (4) tum ille intrepide confisus in Domino facturum se pollicetur. hic vero ad istius modi condicionem omnis illa gentilium turba consensit, facilemque arboris suae habuere iacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent. (5) itaque cum unam in partem pinus illa esset acclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret, eo loci vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat. (6) succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. aderat eminus turba mirantium. iamque paulatim nutare pinus et ruinam suam casura imitari. (7) pallebant eminus monachi et periculo iam propiore conterriti spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem exspectantes. (8) at ille confisus in Domino intrepidus opperiens, cum iam fragorem sui pinus concidens edidisset, iam cadenti, iam super se ruenti, elevata obviam manu, signum salutis opponit. tum vero - velut turbinis modo retro actam putares - diversam in partem ruit, adeo ut rusticos, qui toto in loco steterant, paene prostraverit. (9) tum vero in caelum clamore sublato gentiles stupere miraculo, monachi flere prae gaudio, Christi nomen in commune ab omnibus praedicari: satisque constitit eo die salutem illi venisse regioni. nam nemo fere ex immani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata Dominum Iesum, relicto impietatis errore, crediderit. et vere ante Martinum pauci admodum, immo paene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit, ut iam ibi nullos locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis aut monasteriis sit repletus. nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat.
14 (1) Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere virtutem edidit. nam cum in viro quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem immisisset, in proximam, immo adhaerentem domum agente vento flammarum globi ferebantur. (2) quod ubi Martinus advertit, rapido cursu tectum domus scandit, obvium se advenientibus flammis inferens. tum vero mirum in modum cerneres contra vim venti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus videretur. ita virtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est. (3) In vico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset evertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus. (4) itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper atque orans, precabatur ad Dominum, ut, quia templum illud evertere humana manus non potuisset, virtus illud divina dirueret. (5) tum subito ei duo angeli hastati atque scutati instar militiae caelestis se obtulerunt, dicentes missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo et opus coeptum devotus impleret. (6) ita regressus ad vicum, inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamenta dirueret, aras omnes atque simulacra redegit in pulverem. (7) quo viso rustici, cum se intellegerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola autem neglegenda, quae nec sibi nec aliis adesse possent.
15 (1) Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. ubi dum templum itidem everteret, furens gentilium rusticorum in eum irruit multitudo. cumque unus audacior ceteris stricto eum gladio peteret, reiecto pallio nudam cervicem percussuro praebuit. (2) nec cunctatus ferire gentilis, sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit, consternatusque divino metu veniam precabatur. (3) nec dissimile huic fuit illud. cum eum idola destruentem cultro quidam ferire voluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non comparuit. (4) plerumque autem contra dicentibus sibi rusticis, ne eorum fana destrueret, ita praedicatione sancta gentiles animos mitigabat, ut luce eis veritatis ostensa ipsi sua templa subverterent.
16 (1) Curationum vero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod vel ex consequenti liquebit exemplo. (2) Treveris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, [ita] ut iam per multum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua vix tenui spiritu palpitabat. (3) tristes ad solam funeris exspectationem adstabant propinqui, cum subito ad civitatem illam Martinum venisse nuntiatur. quod ubi puellae pater comperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus. (4) et forte Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. ibi inspectante populo multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu vivit, iam carne praemortua. rogo ut eam adeas atque benedicas: confido enim quod per te reddenda sit sanitati. (5) qua ille voce confusus obstipuit et refugit dicens, hoc suae non esse virtutis: senem errare iudicio, non esse se dignum, per quem Dominus signum virtutis ostenderet.
perstare vehementius flens pater et orare ut exanimem visitaret: (6) postremo a circumstantibus episcopis ire compulsus descendit ad domum puellae. ingens turba pro foribus exspectabat, quidnam Dei servus esset facturus. (7) ac primum quae erant illius familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus oravit. deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset, in os puellae vim sancti liquoris infundit, statimque vox reddita est. (8) tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra vivescere, donec firmatis gressibus populo teste surrexit.
17 (1) Eodem tempore Taetradii cuiusdam proconsularis viri servus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur: rogatus ergo Martinus, ut ei manum imponeret, deduci eum ad se iubet: sed nequam spiritus nullo proferri modo de cellula, in qua erat, potuit: ita in advenientes rabidis dentibus saeviebat. (2) tum Taetradius ad genua beati viri advolvitur, orans ut ad domum, in qua daemoniacus habebatur, ipse descenderet. tum vero Martinus negare se profani et gentilis domum adire posse: (3) nam Taetradius eo tempore adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur. spondet ergo se, si de puero daemon fuisset exactus, Christianum fore. (4) ita Martinus imposita manu puero immundum ab eo spiritum eiecit. quo viso Taetradius Dominum Iesum credidit: statimque catechumenus factus nec multo post baptizatus est, semperque Martinum salutis suae auctorem miro coluit affectu.
(5) Per idem tempus in eodem oppido ingressus patris familias cuiusdam domum, in limine ipso restitit dicens, horribile in atrio domus daemonium se videre. cui cum ut discederet imperaret et patrem familias, qui in interiore parte aedium morabatur, arripuisset, saevire dentibus miser coepit, et obvios quosque laniare. commota domus, familia turbata, populus in fugam versus: Martinus se furenti obiecit, ac primum stare ei imperat. (6) sed cum dentibus fremeret hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: si habes, inquit, aliquid potestatis, hos devora. (7) tum vero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati viri vitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens vestigia fluxu ventris egestus est.
18 (1) Interea cum de motu atque impetu barbarorum subita civitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an verus esset hic nuntius, fateretur. (2) tum confessus est decem daemonas secum fuisse, qui rumorem hunc per populum dispersissent, ut hoc saltim metu ex illo Martinus oppido fugaretur: barbaros nihil minus quam de irruptione cogitare. ita cum haec immundus spiritus in media ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti civitas liberata est.
(3) Apud Parisios vero, dum portam civitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque benedixit, statimque omni malo emundatus. (4) postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute gratias pro sanitate, quam receperat, agebat. nec praetereundum est, quod fimbriae vestimento eius cilicioque detractae crebras super infirmantibus egere virtutes. (5) nam digitis illigatae aut collo inditae saepe ab aegrotantibus morbos fugaverunt.
19 (1) Arborius autem, vir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia eius gravissimis quartanae febribus ureretur, epistulam Martini, quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est. (2) quae res apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deo voverit et perpetuae virginitati dicarit: profectusque ad Martinum puellam ei, praesens virtutum eius testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino habitu virginitatis imposito passus est consecrari.
(3) Paulinus magni vir postmodum futurus exempli, cum oculum graviter dolere coepisset et iam pupillam eius crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus penicillo contigit pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit. (4) ipse autem cum casu quodam esset de cenaculo devolutus et per confragosos scalae gradus decidens multis vulneribus esset affectus, cum exanimis iaceret in cellula et immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus visus est eluere vulnera et salubri unguedine contusi corporis superlinire livores: atque ita postero die restitutus est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur. (5) sed longum est ire per singula: sufficiant haec vel pauca de plurimis, satisque sit, nos et in excellentibus non subtrahere veritatem et in multis vitare fastidium.
20 (1) Atque ut minora tantis inseram - quamvis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus iam depravata omnia atque corrupta sunt, paene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam -, cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum, plures ei diversis orbis partibus episcopi convenissent et foeda circa principem omnium adulatio notaretur seque degenere inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat. (2) nam et si pro aliquibus regi supplicandum fuit, imperavit potius quam rogavit, et a convivio eius frequenter rogatus abstinuit, dicens se mensae eius participem esse non posse, qui imperatores unum regno, alterum vita expulisset. (3) postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse, et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acie occubuisse, tandem victus vel ratione vel precibus ad convivium venit, mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset. (4) convivae autem aderant, velut ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Euodius, vir quo nihil umquam iustius fuit, comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat, ipse autem in sellula iuxta regem posita consederat. (5) ad medium fere convivium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. ille sancto admodum episcopo potius dari iubet, exspectans atque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret. (6) sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem, qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos, qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset. (7) quod factum imperator omnesque qui tunc aderant ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret. celeberrimumque per omne palatium fuit, fecisse Martinum in regis prandio, quod in infimorum, iudicum conviviis nemo episcoporum fecisset. (8) eidemque Maximo longe ante praedixit futurum ut, si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse victorem, sed parvo post tempore esse periturum. (9) quod quidem ita vidimus. nam primo adventu eius Valentinianus in fugam versus est: deinde post annum fere resumptis viribus captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.
21 (1) Constat autem etiam angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto apud eum invicem sermone loquerentur: diabolum vero ita conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut sive se in propria substantia contineret, sive in diversas figuras spiritalis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine videretur. (2) quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conviciis eum frequenter urguebat, quia fallere non posset insidiis. quodam autem tempore cornu bovis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius irrupit, cruentamque ostendens dexteram et admisso recens scelere gaudens 'ubi est' inquit, 'Martine, virtus tua? unum de tuis modo interfeci'. (3) tunc ille convocatis fratribus refert quid diabolus indicasset: sollicitos ire praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu affectus fuisset. neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut vehiculo ligna deferret, isse ad silvam nuntiant. iubet igitur aliquos ire ei obviam: (4) ita haud longe a monasterio iam paene exanimis invenitur. extremum tamen spiritum trahens indicat fratribus causam mortis et vulneris: iunctis scilicet bubus dum dissoluta artius lora constringit, bovem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse. nec multo post vitam reddidit. videris, quo iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. (5) in Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc, quod supra rettulimus, sed multa istius modi, si quotiens accidissent, longe antea praevidebat aut sibi nuntiata fratribus indicabat.
22 (1) Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem se ei formis diversissimis ingerebat. nam interdum in Iovis personam, plerumque Mercuri, saepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat: adversus quem semper interritus signo se crucis et orationis auxilio protegebat. (2) audiebantur plerumque convicia, quibus illum turba daemonum protervis vocibus increpabat: sed omnia falsa et vana cognoscens non movebatur obiectis. (3) testabantur etiam aliqui ex fratribus, audisse se daemonem protervis Martinum vocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus, qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent, conversos postea recepisset, exponentem crimina singulorum: (4) Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari, et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis, qui peccare desierint. contra dicente diabolo, non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino praestari posse clementiam, tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus: (5) si tu ipse, miserabilis, ab hominum insectatione desisteres et te factorum tuorum vel hoc tempore, cum dies iudicii in proximo est, paeniteret, ego tibi vere confisus in Domino Iesu Christo misericordiam pollicerer. o quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum. (6) et quia de diabolo eiusdemque artibus sermo exortus est, non ab re videtur, licet extrinsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eo Martini virtutum portio est et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cavendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit.
23 (1) Clarus quidam, adulescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, brevi tempore ad summum fidei virtutumque omnium culmen enituit. (2) itaque cum haud longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset multique apud eum fratres commorarentur, iuvenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem atque innocentiam mentitus, accessit habitavitque aliquamdiu in commune cum ceteris. (3) dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat. cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad credendum coartabat. postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum nuntios discurrere praedicaret, iamque se unum ex profetis haberi volebat. (4) Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat. ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari. (5) postremum in hanc vocem erupisse fertur: ecce hac nocte vestem mihi candidam Dominus de caelo dabit, qua indutus in medio vestrum diversabor: idque vobis signum erit, in me Dei esse virtutem, qui Dei veste donatus sim. (6) tum vero grandis omnium ad hanc professionem exspectatio. itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoveri omne monasterium loco visum est: cellulam autem, qua idem adulescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus, fremitusque in ea discurrentium et murmur quoddam multarum vocum audiebatur. (7) dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine] ad se vocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit. obstupefactus ille convocat ceteros, ipse etiam Clarus accurrit, adhibitoque lumine vestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen, cuius esset generis aut velleris, poterat agnosci: curiosis tamen oculis aut digitis attrectata non aliud quam vestis videbatur. interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius eis Dominus quidnam id esset ostenderet. (9) itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. ubi illuxit dies, apprehensum dextera ad Martinum trahere volebat, bene conscius illudi illum diaboli arte non posse. (10) tum vero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque invitum ire compellerent, inter trahentium manus vestis evanuit. unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse virtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset.
24 (1) Animadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispania iuvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur. (2) quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus Rufus nomine ut Deum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum vidimus. (3) plerique etiam ex fratribus nobis rettulerunt, eodem tempore in Oriente quendam exstitisse, qui se Iohannen esse iactitaverit, ex quo conicere possumus, istius modi pseudoprofetis existentibus, Antichristi adventum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur.
(4) Non praetereundum autem videtur, quanta Martinum sub isdem diebus diabolus arte temptaverit. quodam enim die praemissa preceet circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate assumpti fulgoris illuderet, veste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro illitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula adstitit. (5) cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multum silentium ambo tenuerunt. tum prior diabolus: 'agnosce' inquit, 'Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi volui. (6) ad haec cum Martinus taceret nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: 'Martine, quid dubitas credere, cum videas? Christus ego sum'. (7) tum ille, revelante sibi spiritu, ut intellegeret diabolum esse, non Dominum; 'non se' inquit 'Iesus Dominus purpuratum nec diademate renidentem venturum esse praedixit: ego Christum nisi in eo habitu formaque, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem venisse non credam'. (8) ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit et cellulam tanto foetore complevit, ut indubia indicia relinqueret diabolum se fuisse. hoc itaque gestum, ut supra rettuli, ex ipsius Martini ore cognovi, ne quis forte existimet fabulosum.
25 (1) Nam cum olim audita fide eius, vita atque virtute desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum videndum suscepimus peregrinationem: simul quia iam ardebat animus vitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus, partim ab his, qui interfuerant vel sciebant, cognovimus. (2) quo quidem tempore credi non potest, qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gavisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expeteremus. (3) miserum me - paene non audeo confiteri - cum me sancto convivio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit, ad vesperum autem pedes ipse nobis abluit. nec reniti aut contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non acquievissem. (4) sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi illecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris viri Paulini, cuius supra fecimus mentionem, exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus solus paene his temporibus evangelica praecepta complesset: (5) illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: beatumque esse praesens saeculum tantae fidei virtutisque documento, cum secundum sententiam Domini dives et possidens multa vendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu impossibile, possibile fecisset exemplo. (6) iam vero in verbis et confabulatione eius quanta gravitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax erat, quam in absolvendis scripturarum quaestionibus promptus et facilis! (7) et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos viderim me ipso etiam referente non credere, Iesum testor spemque communem me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum [ingenii] boni et tam puri sermonis audisse. (8) quamquam in Martini virtutibus quantula est ista laudatio! nisi quod mirum est homini illitterato ne hanc quidem gratiam defuisse.
26 (1) Sed iam finem liber postulat, sermo claudendus est, non quod omnia, quae de Martino fuerint dicenda, defecerint, sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere neglegentes, victi materiae mole succumbimus. (2) nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt, interiorem vitam illius et conversationem cotidianam et animum caelo semper intentum nulla umquam - vere profiteor - nulla explicabit oratio. illam scilicet perseverantiam et temperamentum in abstinentia et in ieiuniis, potentiam in vigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies actas nullumque vacuum ab opere Dei tempus, quo vel otio indulserit vel negotio, sed ne cibo quidem aut somno, nisi quantum naturae necessitas cogebat, vere fatebor, (3) non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia, maiora in Martino sunt, quam ut verbis concipi queant. numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni, quamquam etiam inter legendum aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat. (4) nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt, ita Martinus etiam, dum aliud agere videretur, semper orabat. (5) o vere vir beatus, in quo dolus non fuit: neminem iudicans, neminem damnans, nulli malum pro malo reddens. tantam quippe adversum omnes iniurias patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur, nec propter id eos aut loco umquam amoverit aut a sua, quantum in ipso fuit, caritate reppulerit.
27 (1) Nemo umquam illum vidit iratum, nemo commotum, nemo maerentem, nemo ridentem: unus idemque fuit semper, caelestem quodammodo laetitiam vultu praeferens extra, naturam hominis videbatur. (2) numquam in illius ore nisi Christus, numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. plerumque etiam pro eorum, qui illius obtrectatores videbantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum venenatis linguis et vipereo ore carpebant. (3) et vere nonnullos experti sumus invidos virtutis vitaeque eius, qui in illo oderant, quod in se non videbant et quod imitari non valebant. atque, o nefas dolendum et ingemescendum, non alii fere insectatores eius, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur. (4) nec vero quemquam nominari necesse est, licet nosmet ipsos plerique circumlatrent: sufficiet ut, si qui ex his haec legerit et agnoverit, erubescat. nam si irascitur, de se dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus. (5) non refugimus autem, ut, si qui eius modi sunt, nos quoque cum tali viro oderint. (6) illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. de cetero si qui haec infideliter legerit, ipse peccabit. (7) ego mihi conscius sum me, rerum fide et amore Christi impulsum ut scriberem, manifesta exposuisse, vera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Page |